Charter Document - 02195541
Charter Number: | 02195541 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Profession of Obedience |
Date: | 1297 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Reverende pater et domine domine Bertrande Cluniacensis abbas ego frater Raymundus abbas vestri monasterii Lezatensis Cluniacensis ordinis fui sum et ero et esse propono quamdiu vixero vobis et ecclesie Cluniacensi et ordini obediens et devotus et paratus sum in omnibus et per omnia secundum voluntatem vestram vobis et ordini obedire Et hec juro et me super predictis ob reverentiam persone vestre et hujus vestre Cluniacensis ecclesie suppono vestre bene placito voluntatis Quibus sic oblatis dictis et lectis ipsi domino abbati Cluniacensi idem abbas Lesatensis juravit ad sancta Dei euvangelia corporaliter tacto libro et promisit in manu dicti domini Cluniacensis abbatis omnia et singula supradicta ac ipsa perpetuo attendere et inviolabiliter observare Quibus receptis et actis prefatus domnus Cluniacensis eidem abbati Lesatensi incontinenti dixit verba que sequuntur Et nos in virtute sancte obedientie et sub debito prestiti juramenti vobis abbas Lesatensis inhibemus omnem alienationem illicitam et contra jura seu statuta publica vel Cluniacensis ordinis diffinitiones vel que essent in dampnum nostri monasterii Lesatensis Iterum modo quo supra vobis precipimus injungimus et mandamus ut missos monachos ad vos per nos recipiatis et ejectos quos illuc missi per nos vel predecessores nostros fuerunt ad dictum nostrum Lesatense monasterium reducatis et fraterna tractetis in Domino caritate et nos interdum proponimus in illis partibus ad festum instans beate Marie Magdelene interesse et vobis faciemus quod fuerit rationis Actum Cluniaco decima die mensis madii intrantis in presentia nostra et Guidonis de Tisiaco Poncii de Sancto Germano in Montibus Petri de Sancto Ferreolo Poncii de Bredonio prioratuum Cluniacensis ordinis prioribus et aliis pluribus prioribus et monachis dicti ordinis ad hoc vocatis et rogatis