Charter Document - 02195540
Charter Number: | 02195540 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Dei nomine amen Petrus miseratione divina tituli Sancti Marcelli presbiter cardinalis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam Universitati vestre notum facimus quod cum inter religiosos viros abbatem et conventum Cluniacensem ex una parte et abbatem et conventum Sancti Martialis Lemovicensis ex altera questio verteretur super hiis quod dicti abbas et conventus Clun a predictis abbate et conventu Sancti Martialis Lemovicensis et ecclesiis sibi subjectis per indulgentiam sedis apostolice usque ad triennium decimam omnium proventuum et reddituum quia dicebant monasterium Sancti Marcialis et ecclesias sibi subjectas esse sui ordinis et ad suum monasterium nullo medio pertinere et super institutione et destitutione prioris faciendi in ipso monasterio Sancti Martialis Lemovicensis per ipsum abbatem Cluniacensem et centum et quinquaginta libris turon quas dicti abbas et conventus Clun a predictis abbate et conventu Sancti Martialis Lemovicensis et ab eorum monasteriis pro annuo redditu imperpetuum petebant annuatim ad hec abbate et conventu Sancti Mar[tialis] in contrarium asserentibus non teneri sanctissimus pater dominus Innocentius papa quartus nos dedisset partibus auditorem coram nobis libello porrecto ex parte abbatis et conventus Clun premissa omnia continente ac lite legitime contestata sacramento de veritate dicenda hinc inde prestito tandem in nos dicti abbas et conventus Clun de voluntate et assensu domini pape ex una parte et abbas et conventus Sancti Marcialis Lemovicensis de voluntate et auctoritate episcopi et capituli Lemovicensis necnon et electi Lemovicensis qui nunc est pro se et successoribus et monasteriis suis tanquam in arbitrum arbitratorem diffinitorem statutorem pronuntiatorem amicabilem compositorem sub pena mille marcarum argenti hinc inde legitime stipulata et promissa per procuratores habentes super hoc speciale mandatum prout in litteris procurationum ipsorum plenius apparebat haut et bas compromiserunt spontanea voluntate ita quod pena predicta solvenda et reddenda esset parti arbitrium seu compositionem vel diffinitionem nostram observare volenti ab illa parte que observare non vellet predicta vel aliquod predictorum et pena soluta arbitrio seu compromisso in suo robore nichilominus duraturis et promisit utraque pars sub pena predicta et in verbo veritatis juravit quod observabit et tenebit quicquid super predictis vel aliquo predictorum arbitrando diffiniendo amicabiliter componendo inter partes duxerimus statuendum et quod contra per se vel per interpositam personam aliquo tempore non veniet ullo modo Nos autem affectantes bonum pacis et altercationum materiam amputare volentes ut a lite et controversiis penitus discedatur ita pronuntiamus judicando arbitrando diffiniendo statuendo et amicabiliter componendo inter partes monasterio Clun centum libras turonen annui redditus imperpetuum in monasterio Sancti Martialis Lemovicensis adjudicantes statuentes ordinantes diffinientes et ipsum monasterium Sancti Martialis Lemovicensis ad hec sententialiter condempnantes quod reddat et persolvat dictas centum libras turon Parisius in monasterio Sancti Martini de Campis Clun ordinis in perpetuum annis singulis in crastino Purificationis beate Marie Virginis priori Sancti Martini de Campis Parisiensis nomine abbatis Cluniacensis vel alii qui mandatum abbatis Clun super hoc ostenderit speciale qui litteras solutionis facte dabit postquam dicta pecunia integraliter fuerit persoluta Quodsi monetam turon mutari minui vel augeri contigerit pro dictis centum libris turonen triginta sex marcas et tres uncias bonorum et legalium sterlingorum tresdecim solidis et quatuor sterlingis pro marca calibet computatis omni exceptione contradictione et dilatione postpositis reddere et solvere teneantur pro qua pecunia loco et terminis predictis solvenda monasterium Sancti Marcialis Lemovicensis cum omnibus suis pertinenciis et bona ipsius ubilibet posita habita et habenda abbas et conventus Sancti Martialis Lemovicen dictis abbati et conventui Clun obligabunt Quod si tota pecunia in dictis loco et termino ut dictum est soluta seu reddita non fuerit extunc ipso facto dicti abbas et conventus Sancti Martialis et eorum successores abbati et conventui Clun et eorum successoribus pro quolibet die viginti solidos turon pro pena quamdiu aliqua particula quantuncumque minima dicte summe restabit sive remanebit ad solvendum solvere teneantur Item arbitramur et arbitrando pronuntiamus quod abbas et conventus Sancti Martialis Lemovicensis jurare teneantur et jurent tactis sacrosanctis evangeliis dictas centum libras turon vel triginta sex marcas et tres uncias bonorum et legalium sterlingorum tresdecim solidis et quatuor sterlingis pro marca qualibet computatis se reddituros et soluturos annis singulis imperpetuum loco et tempore sub pena viginti solidorum turonen et conditionibus supradictis et quod observabunt et tenebunt omnia supradicta et singula et contra non venient per se vel per interpositam personam ullo modo et hoc idem et omnia supradicta et singula abbas et conventus Sancti Martialis jurare teneantur et jurent in capitulo suo infra annum quociens novus abbas instituetur in monasterio Sancti Martialis et ad presens litteras suas patentes dabunt abbati et conventui Clun omnia predicta et singula continentes Item arbitramur et arbitrando pronuntiamus de speciali mandato domini pape quod abbas et conventus Clun predicti conservatorem habeant imperpetuum seu judicem ad hec specialiter deputatum capellanum Sancti Marcelli Clun quicumque et quocumque tempore fuerit qui prefatos Lemovicenses per censuram ecclesiasticam valeat cohercere ad predicta omnia et singula observanda firmiter et tenenda Item arbitramur et arbitrando pronuntiamus quod monasterium Sancti Martialis Lemov cum omnibus membris et ecclesiis sibi subjectis in omnibus que petebant abbas et conventus Clun ab abbate et conventu Sancti Martialis Lemov preter predictum annu[u]m redditum dictarum centum librarum turon permaneat imperpetuum liberum et immune ita quod nec abbas nec conventus Clun nec ipsi simul qui pro tempore fuerint jurisdictionem subjectionem aut speciem jurisdictionis aut subjectionis institutionem destitutionem prioris vel aliud quocunque alio nomine censeatur in dicto monasterio Sancti Martialis vel in membris seu ecclesiis ejus ullo umquam tempore valeant exercere vel qualibet alia ratione vendicare nullis processibus privilegiis indulgentiis seu instrumentis aut munimentis quibuslibet per que jus aliquod fuisset acquisitum vel acquiri posset monasterio Clun in monasterio Sancti Martialis Lemov aut membris aut ecclesiis sibi subjectis super premissis omnibus a summis pontificibus vel a quibuscumque aliis obtentis vel obtinendis contra hujusmodi ordinationem nostram dictum seu pronunciationem aliquatenus valituris salvis dictis Cluniacensibus centum libris turon aut summa sterlingorum predicta si monetam turon contigerit immutari minui vel augeri cum penis et conditionibus et aliis omnibus supradictis Si vero contigerit quod aliqua partium predictarum arbitrium dictum ordinationem seu permutationem nostram prout superius est expressum non observaverit penam predictam mille marcarum parti servanti arbitrium solvere teneatur arbitrio nostro vel dicto nichilominus in suo robore duraturo Partes siquidem in nostra presentia constitute post dictum arbitrium hanc nostram presentem ordinationem arbitrium seu diffinitionem et amicabilem compositionem acceptantes approbantes et expresse emologantes abrenunciaverunt penitus omni juris civilis et canonici beneficio legum et canonum auxilio indulto vel indulgendo que suffragari eis possent vel deberent in hac parte quominus omnia supradicta et singula adimpleantur et observentur abrenunciaverunt etiam privilegio fori seu constitutioni de duabus dietis edite in concilio generali et specialiter in integrum restitutioni et specialiter omnibus constitutionibus et legibus juribus canonibus et privilegiis que dicunt quod redditus non possunt imponi aut augeri Omnia autem supradicta et singula que presentibus litteris continentur tactis sacrosanctis ewangeliis juraverunt sub conditionibus et penis predictis omni tempore firmiter observare et tenere et contra non venire per se vel per interpositam personam ullo modo Abbas etiam et conventus Clun dabunt litteras suas sigillatas abbati et conventui Lemov predicta omnia et singula continentes et versa vice abbas et conventus Lemovicensis dabunt suas litteras sigillatas abbati et conventui Clun predicta omnia et singula continentes Actum Lugduni presentibus testibus ad hec vocatis magistro Johanne [Sancti] Martialis canonico Lemovicensi magistro Oliverio de Varraco canonico Perronensi magistro Sigino Buchero canonico Candetensi magistro Nicholao de Caserta magistro Angelo Romano magistro Martino canonico Sanctorum Geminorum et domino Felice presbitero et Petro canonico Sancti Macuti de Barro clericis predicti domini cardinalis anno Domini MCC quadragesimo sexto indictione quinta XII kal decembris pontificatus domini Innocentii pape quarti anno quarto