Charter Document - 02195516
Charter Number: | 02195516 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1194 - 1195 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod dilectus noster Hugo de Breziaco misit in feodum nostrum castellum suum de Breziaco Nos autem eidem concessimus quod de corona regni nostri de cetero non poterit separari Quod ut ratum permaneat et firmum presentem paginam sigilli nostri munimine et regii nominis karactere inferius annotato fecimus roborari Actum apud Caritatem anno incarnationis Dominice MC nonagesimo quarto regni nostri anno sexto decimo Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo Signum Guidonis buticularii Signum Mathei camerarii Signum Droconis constabularii Datum vacante [Philippus] cancellaria