Charter Document - 02195509

Charter Document - 02195509


Charter Number: 02195509
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1198
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Sane nostris est auribus ex parte vestra relatum quod ecclesie vestre sepe pro excessibus vicinorum militum et parochianorum qui in villis in quibus eedem ecclesie constitute sunt nullam jurisdictionem vel possessionem aliquam noscuntur habere interdicti sententie supponuntur Nos ergo vestro gravamini volentes paterna sollicitudine providere auctoritate vobis [presentium] indulgemus ut interdictis et excommunicatis exclusis qui nullum jus vel dominium habent in villis in quibus vestre sunt ecclesie constitute capellanis earum in ipsis divina liceat officia celebrare et parochianis ipsarum qui ob propriam culpam illa non fuerint notati sententia ecclesiastica sacramenta conferre Nulli ergo [] Datum Rome apud Sanctum Petrum II nonas maii pontificatus nostri anno primo