Charter Document - 02195507

Charter Document - 02195507


Charter Number: 02195507
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1113
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sub Trinitatis nomine patris prolis cum neumate Ego Raimundus sancte Ausonensis ecclesie Dei gratia pontifex cum assensu canonicorum dono ecclesiam de Tagamanente ecclesie Cluniastice atque beato Petro Castriserrensi necnon priori ibidem degenti nomine Januario ejusque successoribus cum capellaniam universis ad eamdem ecclesiam pertinentibus directis ut habeant eam et possideant jure perpetuo sine cujuslibet persone inquietudine salva in omnibus dignitate et reverentia sedis nostre Ego quoque B A pietate divina vicecomes Cardonensis in cujus honore prefata sita est ecclesia ob remissionem mei parentumque meorum peccaminum cum uxore mea Adalmudis et liberis G atque P eandem donacionem facimus et consentimus libera voluntate atque benivola et confirmamus ut perpetuum robur in eternum obtineat Quod si [quod absit] cujuspiam violencie obstinata temeritas hanc donacionem a prefatis personis gratuita factam benignitate quolibet modo temerare vel evacuare seu anulare vana presumptione temptaverit ego Raimundus prelibatus episcopus ex auctoritate summe Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti et beati Petri apostolorum principis omniumque successorum ejus et nostri eliminamus eum ab omni sinu matris ecclesie et ab officio tocius divine religionis secludimus donec resipiscat et ad dignam satisfactionem perveniat Actum est hoc IIII idus novembris anno ab incarnatione Domini MCXIII Raimundus Dei gratia Ausonensis episcopus Hoc primicerius firmavit nomine Petrus Hoc signavit ita Bernardus et archilevita Hoc signum scriptis fecit in istis Poncius sacriscrinius Signum Berengarii Signum Willelmi Guisadi S Raimundi Arnaldi Signum item Berengarii Ermengaudi Bernardus vicecomes Signum Guillelmi Signum Raimundi Fulconis Signum Adalmudis vice comitissa Bernardus Lucanensis