Charter Document - 02195496

Charter Document - 02195496


Charter Number: 02195496
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1300
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Theodoricus miseracione divina civitatis papalis episcopus domini pape camerarius salutem in Domino Universitati vestre tenore presentium innotescat quod cum venerabilis pater dominus abbas Cluniacensis teneatur sedem apostolicam annis bienniis visitare sedem ipsam per discretos et religiosos viros fratres Richardum priorem Sancti Orientii Auxitani et Hugonem decanum Sancti Saturnini de Portu monachos ordinis Cluniacensis procuratores suos ad hoc specialiter constitutos cum devotione debita visitaverit nichil tamen iidem procuratores visitationis nomine camere dicti pape obtulerunt seu etiam serviverunt In cujus rei testimonium presentes litteras fieri mandavimus et nostri sigilli munimine roborari Datum Rome apud Sanctam Crucem in Jerusalem sub annis Domini MCCC indictione XIII die quarta nov pontificatus domini Bonifacii pape octavi anno sexto