Charter Document - 02195490
Charter Number: | 02195490 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1300 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Bonifacius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Molismensi et Morismundi Abbatibus Lingonensis Diocesis ac Decano Ecclesie Cabilonensis salutem et Apostolicam benedictionem Presignis Ordinis Cluniacens Religio fecunditate referta virtutum et meritorum perspicua sanctitate necnon et devotionis sinceritas quam dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Cluniacens reverenter et sedulo erga nos et Romanam habent Ecclesiam promerentur ut ipsos Apostolici favoris plenitudine confoventes eis reddamur assidue gratiosi et tunc precipue dum opus hujusmodi nostre gratie juxta officii nostri debitum quod circa directionem et relevationem locorum Ecclesiasticorum et potissime Religiosorum tenemur exolvere laudabiliter adimplemus Cum enim inter nostre sollicitudinis studia illud cognoscamus esse non minimum ut in locis sub Religionis specie divino cultui dedicatis providentibus nobis observantia vigeat Regularis et deformata pro tempore reformentur honeste urget nos admodum et efficax pulsat instantia ut loca ipsa cum ea collapsa miserabiliter et destructa vel alias oppressa seu etiam deformata percipimus ac personas degentes in eis ad statum salubrem et prosperum reducamus Cum igitur sicut fide digna et etiam nostris auribus habet inculcata Relatio Monasterium Belliloci in Argonia Ordinis sancti Benedicti Virdunens Diocesis quod ante actis temporibus florere in Spiritualibus et temporalibus consuevit propter gravium Guerrarum discrimina que temporibus proxime preteritis per instigationem inimici humani generis pacis emuli satoris zizanie in illis partibus contigerunt per malignorum nefarios ausus et actus combustum taliter et destructum quod etiam locus quasi inhabitabilis fuit effectus nisi nove constructionis opere reparetur ac sumptibus et debitorum gravatum oneribus dignoscatur Nos ex iis graves sentientes angustias et desiderantes propterea prout officii nostri cura requirit opportunum et efficax in hac parte remedium adhibere considerantes quoque quod per dictorum Abbatis et conventus circumspectionis industriam honestatis providentiam et affluentiam Charitatis Monasterium ipsum Belliloci poterit adjicere ut resurgat ac plenam et laudabilem reparationem et reformationem assumere prosperisque reparari successibus status ejus ac intendentes ad laudem Divini nominis dictos Abbatem et conventum et Cluniacens Ordinem in predicto Monasterio Belliloci ipsumque Monasterium in eisdem Abbate et conventu et eorum Ordine favoribus prosequi gratiosis et paterne Charitatis studio tam ipsorum Abbatis et conventus eorumque Ordinis quam et prefati Monasterii Belliloci salubria commoda promovere Monasterium ipsum Belliloci cum omnibus membris et bonis ac juribus et pertinentiis suis ubilibet constitutis et Abbate Monachis et personis eorumdem Monasterii et membrorum que nunc degunt et in futurum degent in ipsis eisdem tamen membris bonis juribus et pertinentiis in ipsius Monasterii Belliloci proprietate manentibus prefatis Abbati et conventui Cluniacensis Monasterii et eorum Ordini concessimus subjecimus incorporavimus et annexuimus de Apostolice plenitudine potestatis ita quod de cetero spiritualiter et temporaliter sit proprium membrorum Cluniac Ordinis memorati et eadem Monasterium membra jura pertinentie ac persone sub prefati Abbatis et successorum suorum et conventus Monasterii Cluniacensis obedientia maneant sicut et cetera ejusdem Clun Ordinis membra et eorum persone bona pertinentie atque jura Et quia cupimus ut in dicto Monasterio Belliloci cultui divini nominis intendatur eadem auctoritate precipimus ut perpetuo serviretur ibidem per Abbatem et competentem conventum Monachorum et personarum ipsius Cluniac Ordinis sub ejusdem Ordinis Cluniac et sub prefata obedientia permansuros Quoties autem predictum Monasterium Belliloci Abbate carere contigerit in futurum conventus ipsius Monasterii infra mensem a die notitie Abbatis obitus numerando quatuor personas idoneas duas de seipsis et duas de conventu Cluniacensi eligere teneatur et eas Abbati Clun infra alterius mensis immediate sequentis spatium presentare ut idem Abbas Clun unam ex personis eisdem quam ad id magis idoneam esse cognoverit super quo suam conscientiam oneramus eidem Monasterio Belliloci preficeret in Abbatem Et si hujusmodi presentationis tempore prefatum Monasterium Cluniacense forsitan Abbate careret tunc conventus ejusdem Monasterii Cluniac in hac parte vice fungatur Abbatis Si quando vero conventus predicti Monasterii Belliloci ut premittitur infra predicta tempora eligere ac presentare neglexerint ex tunc ea vice Abbas Cluniac si vixerit alioquin conventus Monasterii Cluniac possit ipsi Monasterio Belliloci de Abbate idoneo providere Cupientes insuper ut prelibatum Monasterium Belliloci eo amplius quo minus aliorum molestiis turbatum fuerit favente divina gratia prosperetur Monasterium ipsum cum omnibus ejus membris bonis juribus et pertinentiis supradictis et Abbatem conventum Monachos seu fratres ac personas eorumdem Monasterii et membrorum presentes et futuros dictosque Abbatem et conventum Monasteri Clun in eis ab omni jurisdictionis lege ac Diocesan potestate subjectione atque dominio Archiepiscopi Episcopi et Ordinarii cujuscumque omnino duximus eximenda districtius inhibentes ne quis Diocesanus vel Ordinarius seu metropolitanus vel Prelatus seu quevis alia persona Ecclesiastica super institutionibus correctionibus visitationibus procurationibus vel exactionibus quibuscumque ipsa de cetero impetere molestare seu perturbare aut in ea vel in prefatos Abbatem et conventum Clun Monasterii eorum pretextu vel causa aliquam jurisdictionem vel censuram Ecclesiasticam exercere presumat Nos enim excommunicationum suspensionum et interdicti sententias quas contra tenorem exemptionis et inhibitionis hujusmodi promulgari et processus quoslibet quos a quibuscumque contra hoc fieri contingeret et haberi ex tunc irritos decernimus et inanes ac nullius penitus existere firmitatis De amplioris quoque gratie munificentia voluimus et concessimus ut prefatum Monasterium Belliloci ejusque Abbas conventus Monachi membra bona et persone predicta omnibus privilegiis immunitatibus et indulgentiis supradictis Abbati et conventui et Ordini Clun ejusque personis et locis ab Apostolica Sede concessis gaudeant et utantur sicut alia membra et membrorum persone Cluniac Ordinis memorati Dictisque Abbati et conventui Clun est eis etiam auctoritate litterarum nostrarum duximus indulgendum ut omnibus privilegiis et indulgentiis olim ipsis a prefata Sede concessis uti libere valeant Statuimus insuper ut ex predicta nostra ordinatione Abbas et conventus predicti Monasterii Belliloci annis singulis infra octavas Nativitatis Dominice decem libras parvorum Turonensium currentium Archiepiscopo Treverensi Metropolitano et duodecim libras ejusdem monete Episcopo Virdunensi Diocesano loci qui sunt vel erunt pro tempore vel eorum certis nunciis et procuratoribus hoc apud ipsum Monasterium requirentibus solvere perpetuo teneantur Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios concessionem subjectionem incorporationem annexionem preceptum exemptionem inhibitionem constitutionem indultum voluntatem et statutum hujusmodi faciatis auctoritate nostra firmiter observari contradictores auctoritate simili appellatione postposita compescendo Nonobstante si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum quod interdici vel excommunicari nequeant aut suspendi per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem Datum Anagnie Idibus Junii Pontificatus nostri anno sexto Habetur et alia Bulla ejusdem Pape confirmatorie cujusdam conventionis facte inter Abbatem Cluniac et ipsum Abbatem Monasterii Belliloci Data Laterani Idibus Martii Pontificatus anno octavo