Charter Document - 02195468

Charter Document - 02195468


Charter Number: 02195468
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1298
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Monasterii sancte Columbe Senonensis salutem et Apostolicam benedictionem Sub Religionis habitu vacantibus pie vite studio ita debemus esse propitii ut in divinis placitis exequendis malignorum non possint obstaculis impediri Cum igitur dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconen Diec a nonnullis sicut accepimus qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant multiplices patientur injurias et jacturas Nos volentes dictorum Abbatis et conventus providere quieti et molestatorum ipsorum malitiis obviare discretioni tue per Apostolica scripta mandamus quatenus eosdem Abbatem et conventum pro nostra et Apostolice Sedis reverentia favoris opportuni presidio prosequens ipsos contra indulta Privilegiorum Sedis ejusdem non permittas ab aliquibus indebite molestari molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo attentius provisurus ne de his super quibus lis est forte jam mota vel que cause cognitionem exigunt et que indulta hujusmodi non contingunt te aliquatenus intromittas nec in Episcopos aliosue superiores Prelatos excommunicationis vel suspensionis aut in universitatem aliquam seu collegium interdicti sententias promulgare presumas Nos enim si secus presumpseris tam presentes litteras quam etiam processum quem per te illarum auctoritate haberi contigerit omnino carere viribus et nullius fore decernimus firmitatis Hujusmodi ergo mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris ut ejus fines quomodo libet non excedas presentibus post triennium non valituris Datum Rome apud sanctum Petrum decimo Kalandas Julii Pontificatus nostri anno quarto Est et alia similis conservatoria ejusdem directa ad Abbatem Monasterii Trenorchiensis data Idibus Iunii anno etiam quarto