Charter Document - 02195464
| Charter Number: | 02195464 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1298 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Raynaldus de Letre miles Provincie et Folchalquerii seneschallus bajulo et judici Dignensibus vel eorum alteri salutem et amorem sincerum Cum dominus noster rex [Sicilie] jura omnia que habebat communia cum abbate Cluniacensi in castro Valenciole Ville Dei et Alborni et eorum territoriis certa consideratione dicto abbati ejusque monasterio remiserit atque donaverit prout privilegium regni inde confectum premissa declarat et propterea petitum fuerit ut cartularia communia dicto abbati et suis de questionibus accuratis in locis predictis restitui mandaremus per Franciscum Orrelanum notarios penes quos dicta cartularia constituta dicuntur volumus et mandamus quatenus inspectis dictis cartulariis et assumptis ex eis hiis ex quibus formaliter est conclusum nec restant nisi sententie proferende et ressorto inde a te recepto inde illo emolumento quod debet aut provenire vel saltem usque ad satisfactionem ejusdem cautione ydonea ut omnis sui juris non sentiat detrimentum cartularia ipsa per dictos notarios restitui faciatis dicto abbati vel decano Valenciole pro parte ipsius [requirentes] judices et officiales curie abbatis ut condempnationes [pertinentes] ad curiam regiam celeriter exigere non postponatis De assignatione autem vel restitutione cartulariorum ipsorum sic faciatis scriptum publicum [procuratori] regio [protinus] assignandum Datum Aquis die XIII martii X indictione
