Charter Document - 02195455
Charter Number: | 02195455 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1297 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia personaliter constitutus Bussardus dictus de Verano recognovit et in veritate confessus fuit coram nobis pro se Quiaunele et Jacobo de Verano ejus fratribus et pro omnibus aliis ejus sociis campsoribus nundinarum Campanie et Brie se recepisse et integre habuisse a religiosis viris et honestis fratre Bertrando divina providentia abbate Cluniacensi et ejusdem loci conventu per manus fratris Hugonis camerarii Sancti Martini de Campis Parisiensis solventis vice et nomine dictorum religiosorum et pro ipsis ac ad deliberationem eorumdem mille libras turonensium parvorum nigrorum bonorum et computabilium in pecunia numerata in quibus dicti abbas et conventus dictis Bussardo ut asserebat ejus fratribus et sociis tenebantur ex corpore nundinarum Latigniacensium ultimo preteritarum et erant efficaciter obligati per litteras nundinarum Campanie et Brie predictarum sigillatas ipsi fratri Hugoni quo supra nomine recipienti a predicto Bussardo pro se ejus fratribus et sociis in signum plenarie satisfactionis facte redditas cancellatas et restitutas De quibus pro se ejus fratribus et sociis se votavit et tenuit coram nobis pro bene pagato et contento [] In cujus rei testimonium sigillum curie Parisiensis ad petitionem supradicti Bussardi una cum sigillo ejusdem litteris presentibus duximus apponendum Datum anno Domini MCC nonagesimo septimo die sabbati post Quasimodo Ben de Lond