Charter Document - 02195444

Charter Document - 02195444


Charter Number: 02195444
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1296
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cum sicut in nostra proposuistis presentia constituti dilecti filii Stephanus prior claustralis et administrator monasterii Cluniacensis et conventus ejusdem monasterii per publicum instrumentum eorum sigillis munitum sub certa forma pro suis et ipsius monasterii negotiis apud sedem apostolicam promovendis et expediendis plenam vobis dederint potestatem contrahendi mutuum a dilectis filiis Cyono Marzioli Raynerio Tholomei etForesio Falconerii civibus et mercatoribus Florentinis usque ad summam sexdecim milium florenorum auri et propter hoc mercatoribus ipsis predictos priorem et conventum ac successores suos et dictum monasterium obligandi et submillendi prout in eodem instrumento plenius et seriosius continentur quia tamen in instrumento predicto ubi poni debuit pontificatus nostri anno primo fuit anno secundo positum per errorem ei propterea prefati mercatores de hujusmodi dubitantes errore vobis pecuniam solvere nolint seu mutuare supradictam nos [] ut errore hujusmodi non obstante prefatum instrumentum [] eandem vim eundemque vigorem habeat [] indulgemus Nulli ergo [] nostre concessionis [] Dat Rome apud sanctum Petrum vi kal martii anno secundo