Charter Document - 02195432
Charter Number: | 02195432 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
TELMA - Aposcripta CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Bonifacius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et conventui Monasterii Clun ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis salutem et Apostolicam benedictionem Cum quondam Guillelmus Monasterii vestri Abbas nuper infirmitate detentus de Curia nostra discedens et accedens ad Vrbem sicut Domino placuit in ipsa Vrbe decesserit Nos ipsius laudabilia merita et virtutes quibus eum dotaverat Altissimus attendentes et reputantes quod ejus obitus dispendiosus vobis et ipsi Monasterio ac toti Cluniacensi Ordini redderetur non indigne in ejusdem Abbatis decessu multipliciter condolemus Ne igitur Monasterium predictum diu remaneat Abbatis solatio destitutum placet nobis et volumus ut ad provisionem futuri Abbatis eidem Monasterio faciendam eligendo seu postulando Canonice ut soletis personam idoneam que tanto oneri et honori congruat procedatis confidentes in Domino vos ad hec in unitatis spiritu processuros cum sicut accepimus a tenipore cujus non extat memoria vix ulla ibidem Electio de Abbate in discordia fuerit celebrata Hortamur itaque universitatem vestram in Domino et attentius excitamus quatenus mentes et oculos vestros in devotionis spiritu erigentes ad Dominum sic celeriter sic laudabiliter et utiliter vestra in hac parte studia convertatis et perducatis ad effectum quod a Domino premium ab hominibus laudem ac a nobis et Apostolica Sede benedictionem et Gratiam digne consequi valeatis Nosque reddatis merito in vestris et eorumdem Monasterii ac Ordinis promovendis profectibus promptiores Datum Anagnie II Kalendas Octobris Pontificatus nostri anno primo