Charter Document - 02195427

Charter Document - 02195427


Charter Number: 02195427
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1295
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): TELMA - Aposcripta
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Guillelmo Abbati Monasterii Clun Salutem et Apostolicam benedictionem Cum sicut in nostra proposuisti presentia constitutus tam pro tuis necessariis quam Monasterii et Ordinis Cluniacensis negotiis expediendis utiliter te subire oportear magna onera expensarum nobis humiliter supplicastis ut usque ad summam trium millium librarum Turonensium parvorum mutuum contrahendi sub modis et formis infra scriptis sine quibus creditores te putas invenire non posse tibi largiri licentiam dignaremur Nos igitur de tua tam in his quam in aliis circa tua et ipsorum Monasterii et Ordinis Clun negotia utiliter promovenda et expedienda circumspectione ac diligentia confidentes et nolentes quod propter expensarum ipsarum defectum indigentiam patiaris vel quod eadem negotia inexpedita remanere contingat tuis supplicationibus inclinati discretioni tue contrahendi mutuum propter hoc usque ad predictam summam trium millium librarum Turonensium parvorum nomine tuo et ipsius Monasterii Clun ac teipsum et successores tuos et predictum Monasterium ac tua et ipsorum successorum et Monasterii necnon et de Pontida de Fontanella de sancto Paulo de Argone de Cluzanis de Tegiis de Provalio de Rodingo de Vergiano de Quinzana de sancto Marco de sancto Majolo de Rodobio de Bayna de Castelleto de Calvesano de Canturio de sancto Columbano de Figina de Gernobio de Pioria de sancto Gabriele ac de sancto Georgio Pergamen Brixien Lauden Papien Vercellen Mediolanen Coman Placentien et Cremone Civitatum et Diecesum Prioratuum Clun Ordinis predicto Clun Monasterio subjectorum bona mobilia et immobilia presentia et futura usque ad summam hujusmodi propterea creditoribus obligandi usuris omino cessantibus et renuntiandi constitutioni de duabus dietis edite in Concilio generali et Beneficio restitutionis in integrum omnibus litteris et indulgentiis Apostolicis impetratis ac impetrandis et omnis juris Canonici et Civilis auxilio et conventionis judicum et locorum si eorumdem creditorum nomine super iis litteras Apostolicas impetrari contigerit necnon omnibus aliis exceptionibus per quas contra creditores eosdem tu dictique successores ac Priores Prioratuum predictorum possetis in posterum vos tueri plenam auctoritate presentium concedimus facultatem Volumus insuper et concedimus juxta quod postulasti a nobis quod tu et successores ac Priores predicti creditoribus ipsis hujusmodi pecuniam de bonis dicti Monasterii et Prioratuum predictorum solvere ac damna expensas et interesse reficere teneamini si in termino qui ad hoc de tuo et ipsorum creditorum consensu fuerit constitutus eadem pecunia non fuerit persoluta quodque ipsis creditoribus pretextu alicujus constitutionis canonice vel civilis aut cujuscumque Privilegii vel indulgentie Sedis Apostolice de quibus in nostris litteris plenam et expressam oporteat fieri mentionem et per que tu et successores ac Priores prefati valeatis ulterius vos tueri dictam pecuniam in predictorum Monasterii et Ordinis utilitatem conversa fore probandi necessitas non incumbat Sed sola tui hoc fatentis confessio instrumentis conficiendis super mutuo hujusmodi quantitatis inserta sufficiens plena et efficax probatio irrefragabiliter habeatur Ceterum ne in hoc vorago sibi locum vendicet usurarum nostre intentionis existit et volumus quod tu vel iidem successores seu Priores aut dictum Monasterium Cluniacense sua seu tua vel ipsorum bona per has nostras litteras aut per cujuspiam fraudis seu calliditatis astutiam sub quovis pallio seu colore verborum ad usuras aliquas obligare nullatenus valeatis easdem litteras concessiones cautiones et recognitiones seu promissiones per eas vel earum auctoritate seu occasione factas quoad obligationem usurarum hujusmodi decernentes irritas et inanes et nullius penitus existere firmitatis eis nihilominus quoad premissa omnia que usurariam pravitatem non sapiant in suo robore duraturis nec usurarum pretextu malitiose aliquatenus impugnandis Datum Anagnie sexto Kalen Augusti Pontificatus nostri anno primo