Charter Document - 02195424
Charter Number: | 02195424 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1295 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Aposcripta CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Bonifacius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Eduensi et dilecto filio abbati monasterii de Sancto Rigaldo Matisc dioc salutem et apostolicam benedictionem Dudum [] Nos enim partes ad Sedem apostolicam evocare disponimus et summarie de plano ac sine strepitu et figura judicii hujusmodi questionis negotium celeriter actore Domino terminare Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus vos vel alter vestrum per vos vel per alium seu alios partes predictas ex parte nostra peremptorie citare curetis ut intra duorum mensium spatium post citationem vestram per se vel procuratores ydoneos cum omnibus juribus et munimentis suis compareant coram nobis facture et recepture prout premittitur summarie de plano ac sine strepitu et figura judicii quod justitia suadebit diem vero citationis et formam et quicquid in hac parte feceritis nobis per vestras patentes litteras harum seriem continentes studeatis fideliter intimare Datum []