Charter Document - 02195403

Charter Document - 02195403


Charter Number: 02195403
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1294
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei clarissimo in Christo filio Regi Francie illustri salutem et Apostolicam benedictionem [] Cum igitur circa executionem hujusmodi efficaciter faciendam favor Regius possit existere opportunus regalem excellentiam rogamus et hortamur attente quatinus pro nostra et Apostolice Sedis reverentia prefatis executoribus cum ab eis vel eorum altero propter hoc fueris requisitus auxilium ad id tui presidii temporalis impendas preces autem nostras in hac parte sic admittat Regia celsitudo quod tibi exinde ab eo qui est bonorum omnium retributor vite perennis premium et a nobis condigna proveniat actio gratiarum Datum Anagnie v Idus Julii Pontificatus nostri anno primo

Markups

Names Markup:



Bonifacius Episcopus servus servorum Dei clarissimo in Christo filio Regi Francie illustri salutem et Apostolicam benedictionem [] Cum igitur circa executionem hujusmodi efficaciter faciendam favor Regius possit existere opportunus regaleembedm excellentiam rogamus et hortamur attente quatinus pro nostra et Apostolice Sedis reverentia prefatis executoribus cum ab eis vel eorum altero propter hoc fueris requisitus auxilium ad id tui presidii temporalis impendas preces autem nostras in hac parte sic admittat Regia celsitudo quod tibi exinde ab eo qui est bonorum omnium retributor vite perennis premium et a nobis condigna proveniat actio gratiarum Datum Anagnie v Idus Julii Pontificatus nostri anno primo