Charter Document - 02195389
Charter Number: | 02195389 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quia tamen libentius affectamus ut hujusmodi causa per viam pacis et concordie quam per rigorem judicii terminetur discretionem tuam rogamus monemus et hortamur attente per apostolica tibi scripta mandantes quatinus juxta datam tibi a Deo prudentiam et tui officii potestatem interponas sollicite ac efficaciter partes tuas quod partibus ad pacem et concordiam revocatis causa eadem amicabiliter sopiatur ita quod omissis litigiorum anfractibus predictis custodi et fratribus de premissis injuriis et dampnis congrue satis fiat possintque iidem fratres dicti ordinis minorum in prefato loco de Medicino absque molestia seu inquietatione quorumlibet libere permanere Preces autem nostras et mandatum in hac parte taliter adimplere procures quod exinde preter eterne retributionis premium nostram et apostolice sedis gratiam uberius merearis Nolumus autem per presentes prefatis citato riis litteris archidiacono memorato directis seu effectui earum in aliquo derogari si causam ipsam sopiri amicabiliter non contingat Graviter noster animus [] Dat Rome apud Sanctam Mariam Majorem x kalendas decembris anno quarto