Charter Document - 02195379

Charter Document - 02195379


Charter Number: 02195379
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1290
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ad audientiam nostram perducere curavistis quod nonnulli monachi et moniales monasteriorum et prioratum Cluniacensi monasterio subjectorum in monasteriis et prioratibus ipsis simoniacum habuerunt ingressum quidam vero monachi et quedam etiam moniales administrationes et beneficia ejusdem ordinis parsymonie vitium sunt adepti super quo per multitudine nimia non potest comode ad juris remedium haberi recursus Quare illorum provideri saluti per apostolice sedis providentiam humiliter postulasti Nos itaque duis devotis precibus inclinati ac de circumspectione tua specialem in Domino fiduciam obtinentes tibi et visitatoribus ejusdem ordinis dispensandi hac vice cum talibus ut possint in monasteriis et prioratibus remanere predictis necnon et injungendi eis propter hoc penitendiam salutarem prout animarum suarum saluti tu et iidem visitatores videritis expedire constitutione contraria non obstante plenam auctoritate presentium concedimus facultatem Dat []