Charter Document - 02195377

Charter Document - 02195377


Charter Number: 02195377
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1290
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ad nostrum pervenit auditum quod licet nonnulli prioratus monasterio Cluniacensi mediate et immediate subjecti tanto tempore jam vacaverint quod ad sedem apostolicam est ipsorum collatio secundum Lateranensis statuta concilii legitime devoluta quidam tamen prelati monachi clerici seculares et laici prioratus ipsos indebite et contra justitiam detinent occupatos in animarum suarum periculum et scandalum plurimorum Nolentes igitur equanimiter talia sustinere discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi vos vel duo aut unus vestrum per vos vel per alium seu alios sine strepitu et figura judicii det emptores dictorum prioratuum ab eis auctoritate nostra studeatis penitus amovere ac dilecto filio G abbati monasterii Cluniacensis ex parte nostra districtius injungatis ut ipse illos qui ex eisdem prioratibus ad suam collationem pertinent monachis ejusdem ordinis conferre procuret faciendo reliquos ex prioratibus ipsis per abbates et priores ad quos eorum collatio noscitur spectare conferri vosque monachos illos quibus iidem abbates et priores prioratus ipsos duxerint conferendos in corporalem possessionem eorum et jurium ac pertinenti arum suorum inducatis auctoritate nostra et defendatis inductos Contradictores [] Non obstantibus [] Dat []