Charter Document - 02195372

Charter Document - 02195372


Charter Number: 02195372
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1290
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nicolaus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Monasterii sancti Germani Parisiensis salutem et Apostolicam benedictionem Pium esse dignoscitur ut gloriantibus in malitia per nos taliter obsistatur quod repressis eorum insultibus vacantes divino cultui liberius possint in observantia mandatorum Domini gloriari Cum itaque dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Clun ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Diocesis et alii Abbates Priores eorumque conventus ejusdem Ordinis a nonnullis qui nomen Domini recipere in vacuum non formidant gravibus sicut asserunt affligantur injuriis et jacturis Nos eorumdem Abbatum Priorum et Conventuum providere quieti et perversorum conatibus obviare volentes discretioni tue per Apostolica scripta mandamus quatinus eisdem Abbatibus Prioribus et conventibus predictis presidio efficacis defensionis assistens non permittas eos contra indulta Privilegiorum Sedis Apostolice ab aliquibus indebite molestari Molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Attentius provisurus ne de iis que cause cognitionem exigunt et que indulta hujusmodi non contingunt te aliquatenus intromittas Nos enim si secus presumpseris tam presentes litteras quam etiam processum quem per te illarum auctoritate haberi contigerit omnino carere viribus ac nullius fore decernimus firmitatis Hujusmodi ergo mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris ut ejus fines quomodo libet non excedas Presentibus post quinquennium minime valituris Datum Rome apud sanctam Mariam majorem VII Kalendas Martii Pontificatus nostri anno III Est et alia Conservatoria ejusdem Nicolai Pape IV eorumdem tenoris et date directa Abbati Monasterii sancti Egidii Nemausens Diec ad eumdem effectum