Charter Document - 02195353

Charter Document - 02195353


Charter Number: 02195353
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1286 - 1298
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Hugo Dei gratia Eduorum episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in perpetuum Cum dominus Symon de Luziaco ecclesie de Maebria multa mala intulisset tandem divina inspirante clementia et misericordia in presentia nostra apud Eduam cum priore de Maebria composuit et recognovit quod ad Maebriam nullam habet justitiam nec custodiam nec homines prioris ulla exactione gravare Recognovit etiam quod ad Charney nullam debet facere firmitatem nisi per priorem de Maebria nec homines loci illius aliqua exactione gravare nec justiciare hoc tamen salvo quod cum prior vel ministerialis suus homines de Charney per se non poterit justiciare serviens domini Symonis a priore vel a ministeriali prioris requisitus eos justiciabit Pro damnis vero et gravaminibus que sepe dictus dominus Symon ecclesie de Maebria fecerat donavit eidem ecclesie duos homines ad Capellam Hogerium videlicet et Lambertum et heredes eorum et omnia eorum tenementa et asantias quas ante donationem istam pacifice possidebant sepe dicte ecclesie et jam dictis hominibus eorumque successoribus libere et quiete concessit Hec omnia dominus Symon prestito juramento in manu nostra bona fide tenere promisit et si de hiis servientes vel homines sui aliquid interciperent commonitus a priore de Maebria vel a mandatario ejus infra XV dies emendari faceret Ut autem hoc ratum sit et stabile sigillo nostro et sigillo domini Symonis hec cartula roborata est Hujus rei testes sunt Achardus senescalcus et canonicus Eduensis Girardus capellanus Bartholomeus de Robello Letaudus de Calvomonte et Jofridus filius ejus Artaudus Belfol Bernardus Amaugiers Humbertus de Luziaco Bernardus Rocelinus Hugo Cocus Johannes capellanus de Charmey et plures alii