Charter Document - 02195342
Charter Number: | 02195342 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Honorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abati Monasterii de Corbeya Ambianensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Quia nonnulli sic in malitia delectantur ut voluntatis libito abstinentie ruptis habenis ad illicita relaxato Religiosas personas super bonis suis Dei timore postposito multipliciter molestare presumat consuevit Apostolica Sedes personis ipsis contra pravitatem talium defensionis presidio misericorditer subvenire per quod eorum bona tuta permaneant molestatorum ipsorum compescatur temeritas et aliis aditus committandi similia precludatur Cum itaque dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Cluniacensis Matisconensis Diocesis ac Abbates Priores et Monachi Monasteriorum Prioratuum et membrorum eidem Monasterio Cluniacensi subjectorum sicut ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis a nonnullis qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant in personis et bonis suis multipliciter molestentur Nos eorum providere quieti et molestatorum ipsorum malitiis obujare volentes discretioni tue per Apostolica scripta mandamus quatenus Abbatibus conventui Prioribus et Monachis predictis per te vel per alium aut alios opportuni favoris assistens presidio non permittas ipsos in personis et bonis suis contra indulta Privilegiorum Sedis Apostolice ab aliquibus indebite molestari molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Nonobstante si aliquibus a dicta Sede indultum existat quod interdici suspendi et excommunicari non possint per litteras Apostolicas que de indulto hujusmodi plenam et expressam non fecerint mentionem sive qualibet alia indulgentia Sedis ejusdem de qua oporteat in nostris litteris plenam et expressam mentionem fieri et per quam id impediri valeat vel differri et constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali dummodo ultra tertiam vel quartam aliqui extra suam Diecesim auctoritate presentium non trahantur Attentius provisurus ne de iis que cause cognitionem exigunt et que indulta hujusmodi non contingunt te aliquatemus intromittas Nos enim si secus presumpseris tam presentes litteras quam etiam processum quem per te illarum auctoritate haberi contigerit omnino carere viribus ac nullius fore decernimus firmitatis Hujusmodi ergo mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris quod ejus fines quomodo libet non excedas presentibus post quinquennium minime valituris Datum Rome apud sanctam Sabinam Nonis Maii Pontificatus nostri anno primo Est et alia ejusdem Honorii Pape Conservatoria directa Abbati Monasterii Morbacensis Basilien Diocesis ad eumdem effectum et eorumdem tenoris et date