Charter Document - 02195337

Charter Document - 02195337


Charter Number: 02195337
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1286
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Honorius Espiscopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem Cum sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis vos et predecessores vestri qui fuerunt pro tempore quibusdam Privilegiis et indulgentiis a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus Monasterio vestro concessis propter simplicitatem et juris ignorantiam usi non fueritis temporibus retroactis Nos vestris supplicationibus inclinati ejusdem Monasterii indemnitati precavere volentes uti de cetero eisdem Privilegiis et indulgentiis dummodo eis non sit per prescriptionem vel alias legitime derogatum auctoritate presentium vobis concedimus facultatem Nulli ergo [] Datum Rome apud sanctam Sabinam Nonis Maii Pontificatus nostri anno primo Est etiam Privilegium ejusdem Honorii Pape IV atque ejusdem date per quod concedit Cluniacensibus fratribus ut non teneantur ad solutionem debitorum Monasteriorum Ordinis nisi probentur conversa in utilitatem ipsorum Estque omnino simile privilegio Nicolai Pape III quod habetur supra Habetur et aliud Privilegium ejusdem Honorii ejusdemque Date continens et confirmans Privilegium Celestini Pape III per quod concedit Abbati et fratribus Cluniacensibus ut possint candelis accensis excommunicare malefactores suos qui fuerint de Provincia Lugdunensi si Prelati tertio requisiti eos ad satisfactionem congruam non compulerint Quare vide supra