Charter Document - 02195327

Charter Document - 02195327


Charter Number: 02195327
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Apology
Date: 1285
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverendo in Christo patri domino Yvoni Dei gratia abbati Cluniacensi frater Rogerus prior humilis de Bromholme in Norfolcia salutem et obedientiam usque ad mortem cum omni reverentia et honore Quum ad vestrum generale capitulum quod celebrabitur apud Cluniacum die dominica qua cantatur Jubilate personaliter venire non possimus tam propter domini regis justiciarios in Norfolcia remorantes quam propter alias arduas et inevitabiles causas quas coram ipsos habemus de necessitate personaliter expedire Quare reverendam paternitatem vestram humiliter duximus supplicandam quatinus excusationem nostram admittere dignemini parati enim sumus statutis vestri generalis capituli et bene placitis vestris humiliter obedire Datum apud Bromholme die lune proxima post octabas Purificationis Beate Marie anno Domini MCC octogesimo quinto