Charter Document - 02195314

Charter Document - 02195314


Charter Number: 02195314
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1284
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex presentes litteras inspecturis salutem Notum facimus quod cum discordia in nostra curia verteretur inter ballivum nostrum Matisconensem pro nobis ex una parte et religiosos viros abbatem et conventum monasterii Cluniacensis extera super eo quod dicebatur et proponebatur ex parte dicti ballivi omnia expleat amenta et omnes emendas francorum venientium ad assisium Sancti Jangulphi que fiunt et expectantur ibidem ad nos tantummodo pertinere dictosque religiosos non habere jus aliquod in premissis dictis religiosis contrario asserentibus medietatem premissorum pertinere ad monasterium supradictum visa indictus questa super hoc facta auditis rationibus hinc et inde visis etiam et diligenter inspectis cartis religiosorum predictorum pronunciatum fuit nostre judicium medietatem predictorum pertinere ad monasterium memoratum salvo nobis jure trahendi et expectandi for aneos alibi quam in assisii Sancti Jangulphi predicti In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum Parisius anno Domini MCC octogesimo quarto mense julio