Charter Document - 02195311

Charter Document - 02195311


Charter Number: 02195311
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1284
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem Notum facimus quod cum inter ballivum nostrum Matisconensem pro nobis ex una parte et procuratorem abbatis et conventus Cluniacensis ex altera questio verteretur in curia nostra super eo quod cum in quadam compositione inter comitem ex una parte et dictos abbatem et conventum ex altera olim facta contineantur verba que secuntur [] ballivus noster predictus dicebat pro nobis quod ipse seu servientes nostri approbationi et convictioni predictis consueverant evocari et interesse si volebant procuratore dictorum abbatis et conventus contrarium asserente tandem visa compositione visa etiam quadam inquesta de mandato nostre curie facta ad sciendum qualiter dictus decanus premissis usus erat quia per dictam inquestam probatum inventum fuit dictum decanum de Chevignes esse in possessione quod predicti malefactores capti in obedientia de Chevignes et ap in curia dicti decani consueverunt con vinci servientibus nostris ad hoc minime vocatis et postea gentibus nostris justificandi tradi pronunciatum fuit per curie nostre judicium dictos abbatem et conventum et eorum decanum in predicta remanere debere In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus Actum Parisius anno Domini MCC octogesimo tercio mense febroario