Charter Document - 02195304

Charter Document - 02195304


Charter Number: 02195304
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1283
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Martinus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Monasterii de sancto Egidio Nemausensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Cum multiplicata sit adeo iniquitas superborum quod quasi aquam maledictionem bibentes Ecclesias et personas Ecclesiasticas persequi non desistant multiplicari debet humilium equitas circa illos ut sapientia vincens malitiam virgam peccatorum super sortem justorum minime derelinquat Cum itaque dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Diocesis sicut ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis a nonnullis qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant super possessionibus et aliis bonis suis que in Provincia Narbonensi obtinent multipliciter molestentur Nos volentes eorumdem Abbatis et conventus providere quieti et Molestatorum ipsorum malitiis obviare Discretioni tue per Apostolica scripta mandamus quatenus eisdem Abbati et conventui opportuni favoris assistens presidio non permittas eos contra indulta Privilegiorum Apostolice Sedis ab aliquibus indebite molestari molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Nonobstante si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas que de indulto hujusmodi plenam et expressam non fecerint mentionem attentius provisurus ne de iis que cause cognitionem exigunt vel que indulta hujusmodi non contingunt te aliquatenus intromittas Nos enim si secus presumpseris tam presentes litteras quam etiam processum quem per te auctoritate haberi contigerit omnino carere viribus ac nullius fore decernimus firmitatis Hujusmodi ergo Mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris ut ejus fines quomodo libet non excedas Presentibus post quinquennium minime valituris Datum apud Urbem Veterem V Idus Februarii Pontificatus nostri anno II Est et alia Conservatoria ejusdem Pape et eorumdem tenoris et Date directa Abbati sancti Guillelmi de desertis Lodevensis Diocesis ad eumdem effectum