Charter Document - 02195291
| Charter Number: | 02195291 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Acceptance |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Nivernensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constitutus Hugo de Variniaco clericus publice ac in jure recognovit se tenere in feodum et accepisse a reverendo et illustri viro Yvone miseratione divina ecclesie Cluigniacensis ministro humili omnes res hereditarias quas habet et habere potest et debet idem [H]ugo quocunque jure videlicet homines terras terragia bordelagia tenementa census costumas et justiciam omnimodam cum omnibus pertinentiis existentes et stantes apud forestam dictam Galon et in confinio dicte ville et pertinentiis Quas [res] dicte ville et pertinenciarum tenetur dictus Hugo garantire ecclesie Clun prefate erga omnes absque omni honere feudi retrofeudi et alterius ponderis vel etiam servitii Ad hec obligans idem Hugo se et heredes suos et omnia bona sua et subponens jurisdictioni et cohercioni curie Nivernensis recognoscens idem Hugo se fecisse homagium de predictis predicto illustri ministro promittens idem Hugo per fidem suam in manu nostra datam et sub obligatione omnium bonorum suorum mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque sitorum quod idem Hugo contra premissa vel premissorum aliqua non veniet ullo modo per se vel per alium in futurum renuncians quoque ad hoc idem Hugo per fidem suam actioni in factum de dolo conditioni sine causa exceptioni fori doli mali deceptionis et circonventionis quarumlibet exceptioni dictarum rerum in feodum non captarum a prefato illustri ministro et homagio non facto de eisdem beneficio restitut[i]onis in integrum et omnibus aliis actionibus deceptionibus et exceptionibus que contra premissa vel premissorum aliquod possent ab aliquo obici sive dici et quibus quantum ad hec renunciari expressius oporteret In cujus rei testimonium et memoriam sigillum curie Nivernensis presentibus litteris ad petitionem dicti Hugonis duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXXX secundo die lune post Ascensionem Domini
