Charter Document - 02195276
| Charter Number: | 02195276 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nos Raynaudus de Villareis canonicus Matisconensis tenens sigillum commune regis Francorum in ballivia Matisconensi constitutum notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod magister Jacobus de Sancto Jangulpho clericus baillivi Matisconensis coram nobis specialiter propter hoc constitutus sciens prudens et spontaneus nec ab aliquo ut dicit circonventus considerata utilitate sua vendit tradit et titulo pure et perfecte venditionis cedit et concedit viris religiosis Yvoni Dei gratia abbati Cluniacensi et conventui ejusdem loci in perpetuum precio octies viginti et decem librarum Viennensium de quibus idem Jacobus se tenet a dictis abbate et conventu integre pro pagatis videlicet quamdam vineam que fuit Roberti Savinelli sitam au Mont Pugis juxta vineam a la Cote ex una parte et vineam Hugonis de Buxiaco burgensis Sancti Jangulphi et vineam Nerandin et Perreti Garande fratris Narrandin ex altera cum bosco sito infra clausuram dicte vinee Item quandam peciam vinee injunctam dicte vinee de Mont Pugis ex parte inferiori que fuit dicte Garande burgensis Sancti Jangulphi cum predictarum vinearum et bosci appendiciis et pertinenciis universis nichil juris actionis proprietatis possessionis reclamationis et usagii et servitutis sibi vel suis de cetero in dictis vineis bosco et earum appendiciis et pertinentiis retinendo sed in dictos abbatem et conventum et ecclesiam suam Cluniacensem transfert omne jus et omnes actiones reales et personales mixtas utiles et directas civiles et pretoris sibi in ipsis rebus venditis competentes et contra quascunque personas pretextu earumdem Devestit autem se idem Jacobus venditor de dictis rebus venditis universis et singulis coram nobis et venerabilem virum dominum Hugonem Maignini canonicum Matisconensem presentem et investituram nomine et ad opus dictorum abbatis et conventus Cluniacensis recipientem de eis investit in pos[ses]sionem corporalem vel quasi et vacuam inducendo promittens idem Jacobus venditor pro se et suis heredibus per juramentum super sancta Dei evangelia corporaliter prestitum contra dictam venditionem traditionem et concessionem et precii solutionem per se vel per alium de cetero non venire nec contravenire volenti consentire immo si quis eosdem abbatem et conventum et ecclesiam Cluniacensem aut liberi et heredes Roberti Savinelli seu aliquis alius super dictis rebus venditis in toto vel in parte impeteret molestaret aut in causam traheret seu aliquid ex eis evinceret ipse Jacobus pro se et heredibus suis quos ad hec obligat promittit per suum juramentum et sub obligatione omnium bonorum suorum mobilium et immobilium presentium et futurorum se pro dictis abbate et conventu et ecclesia Cluniacensi opponere et ad justiciam respondere et totum litigium in se suscipere et indempnes penitus observare et res predictas V enditas ab omni honere obligationis et alterius servitutis predictis abbati et conventui deliberare et reddere et eos deffendere omni[bus] expensis propriis dicti Jacobi et suorum in pace tenere contra omnes et facere et prestare expectata diffinitiva sententia vel non expectata lite contestata re evicta vel non evicta omnia que in causa evictionis debent fieri et prestari Renunciat siquidem idem Jacobus in hoc facto [] In cujus rei testimonium ad preces ejusdem Jacobi presentibus litteris sigillum regis predictum duximus apponendum una cum sigillo Jacobi predicti Et ego dictus Jacobus confitens per juramentum hec omnia esse vera et ea attendere et servare pro me et meis per juramentum et sub obligatione omnium bonorum meorum promittens presentibus litteris sigillum meum duxi apponendum in testimonium veritatis Datum anno Domini MCC octuagesimo mense maii salvo in omnibus jure regis et etiam alieno
