Charter Document - 02195273

Charter Document - 02195273


Charter Number: 02195273
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1280
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Amen Anno incarnationis ejusdem millesimo CCLXX nono mense februario ego Stephanus Boujons miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego pro utilitate et necessitate mea vendo concedo et quitto in hereditatem perpetuam viro religioso et honesto domino Yvoni abbati Cluniacensi quandam peciam vinee continentem circiter quinque jornalia que dicitur Clausus et que sita est apud Gevreium prout se ingerit a manso Au Moreyt usque ad plantam meam que autem pecia vinee est et movet de feodo dicti domini abbatis Quam vendicionem feci precio centum librarum Turonensium de quibus a dicto domino abbate recepi et habui solucionem integram in pecunia numerata propter quod de dicta pecia vinee ego me penitus devestiens dictum dominum abbatem pro se et ejus successoribus corporaliter investivi Quare teneor et promitto sub obligacione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presencium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euvangelia corporale predictam petiam vinee garantire dicto domino abbati et ejus successoribus in omni curia meis propriis sumptibus perpetuo contra omnes [] Renoncians [] Volens me [] In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicavi et obtinui apponi Actum in presencia Boneti notarii Dyvionensis Liebaudi curati de Ville super Sagonam et Johannis de Vaignerre clericorum testium ad hoc specialiter vocatorum anno et mense predictis