Charter Document - 02195270

Charter Document - 02195270


Charter Number: 02195270
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1279
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Johannes de Cabilone dominus de Arllato notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego pro remedio animarum parentum meorum videlicet felicis recordationis Johannis quondam comitis Burgundie et domini Salinensis patris mei et domine Lore matris mee et omnium antecessorum meorum ac pro me et successoribus meis de voluntate et consensu Hugonis fratris mei canonici Bisuntinensis do et concedo donatione inter vivos irrevocabiliter in liberam puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et beatis apostolis Petro et Paulo et monasterio Cluigniacensi et prioratui de Mieges qui ad dictum monasterium Cluigniacense immediate noscitur pertinere omnia infra scripta videlicet vineas apud Bivillye vel in territorio de Arbosyo ad quindecim modia vini ad mensuram de Arbosyo ad monachos ibidem Deo servientes imperpetuum sustentandos Quod vinum eis assigno et affero super vineas meas de Arllato quousque emerim vel emi fecerim vineas supradictas item viginti libras bonorum Stephaniensium vel monete currentis communiter in diocesi Bisuntinensi assigno et affero in puteo Salinensi et promitto reddere annuatim in festo beati Michaelis tam predictam summam quam vinum quousque ad opus dicte domus des Mieges emerim vineas ut dictum est et decimas quas nobiles de Valle de Mieges a me tenent in feodum acquisiero et dicto prioratui assignavero imperpetuum possidendas que promitto facere infra terminum proximo venturum Item do et concedo donatione [] eidem ecclesie decimas quas habebam vel habere debebam in abergamentis scilicet d'Arsures et de frere Rohot et cujuslibet alterius abergamenti quod me vel successores meos edificare contingeret infra terminos dicte Vallis de Mieges item eidem ecclesie [] do concedo et confirmo omnes possessiones videlicet terras prata nemora homines census casalia molendina seu quecumque alia quocumque nomine censeantur que predicta ecclesia tempore confectionis presentium possidebat vel possidere debebat tam de feodis meis quam de mansis meis tailliabilibus habita ac acquisita tam per priores et monachos quam per homines eorumdem et volo et concedo et precipio quod predicta ecclesia et monachi ibidem Deo servituri ea omnia bene et in pace possideant absque omni calumpnia et exactione seculari mei vel heredum meorum ac etiam servientium Homines quoque quos habent in Valle de Mieges volo et concedo quod in illis consuetudinibus teneantur absque aliqua novitate per me vel per servientes meos facienda in quibus eos tenebat memoratus comes pater meus Omnia autem supradicta et singula prout superius sunt expressa ego dictus Johannes pro me heredibus ac successoribus meis juro super sancta Dei euvangelia firmiter tenere et observare et contra non venire per me vel per aliam personam immo dictam ecclesiam cum pertinentiis que est de garda mea et bona que eidem dedi et assignavi et alia que inantea possidebat fideliter conservare et si forte [quod absit] deficerem in premissis mea spontanea voluntate juridictioni domini archiepiscopi Bisuntinensis me et heredes et successores meos subicio qui ad requisitionem dicti abbatis Cluigniacensis vel prioris de Mieges sine strepitu judicii post monitionem unius mensis me et heredes seu successores meos per excommunicationis et interdicti sententias in personam et terram meam ferendas compellat ad observationem omnium predictorum In cujus rei testimonium sigillum reverendi in Christo patris O[donis] Dei gratia archiepiscopi Bisuntinensis una cum sigillo meo rogavi presentibus apponi Et nos archiepiscopus Bisuntinensis ad preces et requisitionem dicti Johannis de Cabilone domini de Arllato sigillum nostrum una cum sigillo suo presentibus duximus apponendum in testimonium veritatis Datum anno Domini MCC septuagesimo nono mense decembris