Charter Document - 02195269

Charter Document - 02195269


Charter Number: 02195269
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1279
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Amen Anno incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo septuagesimo nono mense decembris ego Ysabella filia quondam Andree de Givre uxor Guioti dicti Priour de Chaigne notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte provide sine vi dolo et metu pro utilitate mea et dicti Guioti mariti mei de consensu et voluntate ejusdem Guioti vendo trado et in hereditatem perpetuam quicto pro me et meis penitus et concedo viris venerabilibus et religiosis abbati et conventui Cluniacensi quamdam meam peciam vinee sitam in finagio de Buyssi in terragio de Botyere inter vineam domini Radulphi de Buyssi militis et vineam Morelli de Borbaille et juxta cheminum per quod itur de Muruges apud Chardonoy pretio quadraginta librarum Viennensium michi a dictis religiosis solutarum in pecunia numerata de quibus me teneo plenarie pro pagata Quare de dicta pecia vinee vendita me omnino devestio et dictos religiosos corporaliter investio et in plenum dominium induco totaliter de eadem Hanc autem venditionem ego predictus Guiotus maritus dicte Ysabelle laudo volo et concedo et de consensu et voluntate mea eam confiteor esse factam Et tenemur et promittimus nos Ysabella et Guiotus ejus maritus predicti quilibet in solidum per juramenta nostra super sancta Dei evangelia corporaliter data et sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existencium predictam peciam vinee venditam predictis religiosis et successoribus suis ab omnibus servitutibus feodo retrofeodo censiva et ab omnibus aliis servitutibus quibuscumque libere et quiete garantire perpetuo contra omnes et facere quicquid in causa evictionis fieri debet et procurari et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra omnes opponere [] Volentes nos compelli ad omnium observanciam premissorum quasi ex re adjudicata per curiam domini ducis Burgundie cujus juridictioni supponimus quoad hoc nos et nostros heredes ac omnia bona nostra In quorum omnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogavimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Humberti notarii Cab[ilonensis] Hugonini de Grege et Morelli de la Cruisille testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis