Charter Document - 02195260
| Charter Number: | 02195260 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nicolaus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Yvoni Abbati Clun ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Injuncti nobis a Deo Apostolatus officium et Ecclesiastice utilitatis consideratio nos hortantur et admonent illas Ecclesias quas in sancte Religionis observantia ferventiores esse videmus et eas honestate ac Religione pollere cognoscimus ampliori caritate diligere majoremque illis honorem jugiter et gratiam exhibere Ea propter dilecte in Domino fili Yvo Ecclesiam tuam vestigiis antecessorum nostrorum inherendo sincere ac tenere utpote specialem ac per omnia devotam filiam Sedis Apostolice diligentes dignum duximus tuis petitionibus assensum prebere Concedimus ergo ad instar felicis Recordationis Lucii Pape III Predecessoris nostri tibi tuisque successoribus in perpetuum ut in Parochiis ad jus tuum pertinentibus nullus futuris temporibus Ordo seu Religio nisi Cluniacensis ponatur ea videlicet ratione ne bona vel jura benignitate Romanorum Pontificum Ecclesie tue collata obtentu cujuslibet nove vel supervenientis Religionis minuantur aut auferantur Statuimus nihilominus ut infra terminos Parochiarum tuarum nullus Cimiterium absque assensu tuo construere presumat mandato et auctoritate Sedis Apostolice semper salvis Nulli ergo omnino hominum fas sit nostri hujus decreti sententiam infringere seu ausu temerario perturbare Si qua sane imposterum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Nicolaus Catholice Ecclesie Episcopus Ego Ordonius Tusculanus Episcopus Ego Fr Benteverga Albanen Episcopus Ego Fr Robertus Portuen Episc Ego Autherus tit S Praxedis Presb Card Ego Guillelmus S Marci Presb Card Ego Jacobus S Marie in Cosmedin Diac Card Ego Mattheus S Marie in Porticu Diac Card Ego Gottofridus S Georgii ad velum aureum Diac Card Ego Jordanus S Eustachii Diaconus Cardinalis Ego Jacobus sancte Marie in vialata Diac Card Datum Rome apud sanctum Petrum per manum Petri de Mediolano S R Ecclesie Vicecancellarii XV Kalendas Aprilis Indictione VII Incarnationis Dominice anno MCCLXXVIII Pontificatus vero Domni Nicolai Pape III anno II
