Charter Document - 02195255

Charter Document - 02195255


Charter Number: 02195255
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nicolaus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Yvoni Abbati Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Dignum te inter ceteros Ecclesiarum Prelatos speciali gratia Sedis Apostolice reputantes tuis supplicationibus inclinati benedicendi ornamenta Ecclesiastica et specialiter Sacerdotalia vestimenta tibi qui ordinatus in Sacerdotem esse dignosceris auctoritate presentium indulgemus Nulli ergo [] Datum Rome apud sanctum Petrum X Kalendas Februarii Pontificatus nostri anno II