Charter Document - 02195254

Charter Document - 02195254


Charter Number: 02195254
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nicolaus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Clun salutem et Apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu adinstar felicis recordationis Gregorii Pape IX predecessoris nostri vobis et fratribus vestris auctoritate presentium indulgemus ut infra Parochias vestras pro ea portione qua veteres decimas ibi hactenus habetis atque percepistis de Novalibus redactis noviter ad culturam que a tempore cujus non extat memoria non fuerunt exculta decimas percipere valeatis Nulli ergo [] Datum Rome apud sanctum Petrum X Kalendas Februarii Pontificatus nostri anno II