Charter Document - 02195252
Charter Number: | 02195252 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nicolaus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Yvoni Abbati Monasterii Clun ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Religionis suadet honestas et devotionis tue promeretur affectus ut te caritatis brachiis complectentes personam tuam congruo prosequamur honore ac munere decoremus gratie specialis Hinc est quod nos tuis supplicationibus annuentes conferendi primam Tonsuram Clericalem Monachis totius Ordinis Cluniacensis plenam tibi qui in Sacerdotem ordinatus esse dignosceris concedimus auctoritate presentium facultatem presentibus post quinquennium minime valituris Nulli ergo [] Datum Rome apud sanctum Petrum X Kalendas Februarii Pontificatus nostri anno II