Charter Document - 02195247

Charter Document - 02195247


Charter Number: 02195247
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nicolaus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Cluniac salutem et Apostolicam benedictionem Sollicitudinis nostre dignoscitur interesse ut transgressiones que attentantur interdum a personis tui Ordinis sic vetemus quod persone ipse de cetero similia non presumant Cum igitur sicut accepimus nonnulli Priores et Monachi Conventualium et aliorum Prioratuum quos predecessores tui Abbates Cluniacenses qui fuerunt pro tempore Monasterio Cluniacensi acquisivisse noscuntur coram Regibus Principibus Potestatibus et aliis Iudicibus tam Ecclesiasticis quam secularibus super eisdem Prioratibus juribusque et bonis ad Prioratus ipsos spectantibus te irrequisito agere respondere litigare ac in judicium rem deducere necnon ad census diversis personis concedere permutare obligare distrahere ac alias alienare bona dictorum Prioratuum et mutuum contrahere et alia etiam attentare propria auctoritate presumant in Prioratuum suorum et animarum ac predicti Monasterii non modicam lesionem Nos volentes congruum super hoc Remedium prout convenit adhibere ne de cetero ab eisdem talia vel similia presumantur ad instar felicis Recordationis Alexandri Pape IV predecessoris nostri auctoritate presentium districtius inhibemus Decernentes irritum et inane si secus duxerint attentandum Nulli ergo [] Datum Rome apud sanctum Petrum X Kalendas Februarii Pontif nostri anno II