Charter Document - 02195241

Charter Document - 02195241


Charter Number: 02195241
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nicolaus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Clun salutem et Apostolicam benedictionem Vestra nobis discretio supplicavit ut cum nonnulli frequenter in causam malitiose vos trahant per litteras generales ut sic a vobis eorum vexationes redimentibus aliquid valeant extorquere ipsorum malitie obviare competenti remedio dignaremur Nos igitur quieti vestre paterna sollicitudine providere volentes ad instar felicis Recordationis Honorii Pape III Predecessoris nostri auctoritate vobis presentium indulgemus ne vos vel fratres vestri ubilibet commorantes in causam trahi possitis per litteras Apostolicas nisi de Ordine Cluniacensi fecerint mentionem Nulli ergo [] Datum Rome apud sanctum Petrum X Kalendas Februarii Pontificatus nostri anno II Habetur Privilegium ejusdem Nicolai Pape IV de die eadem vigesima tertia Ianuarii et de eodem anno Pontificatus secundo adversus Prelatos exemptionem et Privilegia Cluniacensium quomodo libet impugnantes omnino simile Privilegio dato per Innocentium Papam IV Quare vide supra