Charter Document - 02195229

Charter Document - 02195229


Charter Number: 02195229
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Geraldus Dei gratia episcopus Lectorensis eternam in Domino salutem Noveritis Moyssiacense monasterium Caturcensis dyocesis et omnia ejus membra et loca eidem subjecta ubicumque sint ordinis Cluniacensis esse ut fama publica attestatur et est quasi notorium et tam ipsum monasterium quam eciam membra eidem monasterio subjecta monachi et loca ad dictum Moyssiacense monasterium pertinencia que sunt in dyocesi nostra sita libere utuntur et consueverunt uti coram nobis per nostram dyocesim ubicumque privilegiis et indulgentiis ab Apostolica Sede concessis ordini Cluniacensi predicto et in fidem et testimonium omnium premissorum presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari Datum apud Lectoras in crastinum Natalis Domini anno ejusdem MCCLXX septimo