Charter Document - 02195220

Charter Document - 02195220


Charter Number: 02195220
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1277
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ioannes Espiscopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Monasterii sancti Andree Avenionensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Pium esse dignoscitur ut glotiantibus in malitia penis taliter obsistatur quod compressis eorum insultibus vacantes divino cultui libentius possint sub observatione mandatorum Domini delectari Cum itaque dilecti filii Abbas et Conventus Monasterii Cluniacensis sicut ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis ac eorum Abbates Priores Conventus et Monachi Monasteriorum Prioratuum et membrorum Cluniacensis Ordinis eidem Cluniacensi Monasterio in Arelatensi Provincia subjectorum a nonnullis qui nomen Domini in vacuum accipere non formidant super bonis suis multipliciter molestentur nos volentes eorumdem Abbatum Priorum Conventuum et Monachorum providere quieti et molestatorum ipsorum malitiis obviare discretioni tue per Apostolica scripta mandamus quatenus predictis Abbatibus Prioribus Conventibus et Monachis contra raptorum predonum et invasorum audaciam opportuni favoris assistens presidio non permittas eos in personis ac Prioratibus domibus et aliis bonis suis a talibus molestari molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo non obstante constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali dummodo ultra tertiam vel quartam aliqui extra suam Diecesim auctoritate presentium non trahantur attentius provisurus ne de iis que cause cognitionem exigunt et que personas Prioratus Domos et bona non contingunt ipsorum te aliquatenus intromittas Nos enim si secus presumpseris tam presentes litteras quam etiam processum quem per te illarum auctoritate haberi contigerit omnino carere viribus ac nullius fore decernimus firmitatis Hujusmodi ergo mandatum nostrum sic prudenter et fideliter exequaris ut ejus fines quomodo libet non excedas presentibus post triennium minime valituris Datum Viterbii V Idus Januarii Pontificatus nostri anno primo