Charter Document - 02195216

Charter Document - 02195216


Charter Number: 02195216
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nos Guichardus miseratione divina Matisconensis episcopus notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod domnus Petrus dictus Sorers capellanus de Trembli coram nobis constitutus sciens prudens et spontaneus nec ab aliquo ut dicit circonventus donat cedit tradit et concedit viris religiosis abbati et conventui Cluniacensi in perpetuum in puram elemosinam donatione irrevocabili inter vivos quandam domum cum appendiciis et pertinentiis ejusdem sitam apud Sanctum Saturninum que fuit Martini Rata cum sexta parte plasteri ibi siti item q[u]andam domum suam juxta domum predictam cum appendiciis item duodecim denarios Cluniacenses censuales quos idem capellanus debet ut asserit dictis abbati et conventui assignare nichil juris actionis proprietatis et reclamationis sibi vel suis in ipsis rebus donatis de cetero retinendo sed predictas res transfert in dictos abbatem et conventum et eas a se et suis penitus et in perpetuum abdicat coram nobis ob causam donationis premisse Devestit autem se idem capellanus de dictis rebus donatis et dictos abbatem et conventum de eisdem investit in possessionem corporalem et vacuam inducendo Promittit siquidem idem capellanus per juramentum super sancta Dei evangelia prestitum contra dictam venditionem concessionem et investituram per se vel per alium de cetero non venire nec contravenire volenti consentire Renuncians idem capellanus per juramentum suum in hoc facto exceptioni non facte dicte donationis monasterio predicto doli et in factum juri dicenti donationem quingentos aureos excedentem sine insinuatione non valere omnibus causis ingratitudinis in jure insertis et omni auxilio juris canonici et civilis In cujus rei testimonium ad preces dicti capellani presentibus sigillum nostrum duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXX sexto mense junii