Charter Document - 02195202

Charter Document - 02195202


Charter Number: 02195202
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acceptance
Date: 1274
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nos Guichardus Dei gratia episcopus Matisconensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Renaudus de Vilers subtus Tervi domicellus Guillermeta et Margareta sorores ejus liberi quondam Hugonis Bertrandi de Vilers defuncti in nostra propter hoc presentia constituti non vi non dolo [non] metu ad hoc inducti nec ab aliquo circonventi immo considerata utilitate sua et comodo evidenti ut asserunt de voluntate et consensu Huguonis de Vile[r]s mariti dicte Guillermete et Symoneti dicti Prestre mariti dicte Margarete accipiunt in feodum et caseamentum a religioso viro Yvone Dei gratia abbate Cluniacensi nomine ecclesie Cluniacensis res et jura que inferius continentur videlicet tres domos suas seu mansiones in quibus habitant cum earumdem pertinentiis sitas apud Vilers in parrochiatu de Torvi Item pratum de Pain et vercheriam de Lacort Item vercheriam de Rivo et pratum Mol Item vercheriam vinee et omnes vercherias sitas circa terras de Valorcon Item duas petias terre sitas versus Crucem dou Deveins et medietatem prati de Font Lanum et omnes terras sitas in circuitu Item campum de Truinal et campum de Brueriis et unam peciam terre sitam desuper lou Vernois de Truinal Item campum de la Faie et nemora in circuitu Item nemus dou Deveins de Viles et medietatem campi siti in circuitu et terram de Comba Petit et nemus desuper dictam combam Item medietatem campi de Cruce de Montchevrer et medietatem nemoris Cuminia et campum situm subtus dictum nemus et unam peciam terre sitam desuper nemus Lanter Item forestam et duas condominas sitas juxta eandem forestam Item campum de Pouset et campum de Statemant et duas pecias terre sitas a Lali Item vercheriam sitam retro furnum de Vilers Item nemus de Rocha Arberti et terram de la Valee et pratum Glin Item tres solidos Cluniacenses censuales sitos in parrochiatu de Tervi et duas partes duarum peciarum terre sitarum versus le Turge et quicquid ipsi liberi habent tenent et possident per se vel per alium vel quasi seu habere possunt et debent in villa et territorio de Vilers tam in terris pratis nemoribus aquis pascuis domibus serviciis thachiis constumis quam in rebus aliis universis quoquo nomine censeantur exceptis tribus solidis Cluniacensibus sitis super prato des Augeres et super tercia parte terre site juxta dictum pratum et excepta altera medietate supradicti prati de Font Lanum quas res universas et singulas predictas confitentur dicti liberi coram nobis esse de suo franco allodio nec esse alicui obligatas pro quibus rebus feodalibus dicti liberi necnon et predicti mariti dictarum sororum fecerunt homagium dicto abbati nomine ecclesie Cluniacensis ut asserunt ad quod homagium in posterum faciendum se et suos inde obligant successores et pro dicto feodo seu homagio dictus abbas eisdem liberis et maritis predictis dedit et tradidit septem libras Cluniacenses in pecunia numerata prout ipsi liberi et mariti predicti asserunt coram nobis Promittunt siquidem dicti liberi Regnaudus Guillermeta et Margarita necnon et earum mariti Hugo et Symonetus pro se et suis per juramenta sua coram nobis super sancta Dei euvangelia corporaliter prestita et sub ypotheca bonorum suorum omnium [] Renunciant insuper coram nobis in hoc facto omnes et singuli superius nominati ex certa scientia et per juramentum non numerate et non habite pecunie minoris etatis doli et in factum exceptionibus dotis vel dotalitii privilegio omnique juri in favorem mulierum et minorum introducto et juri dicenti mulieribus in jure vel facto errantibus fore succurrendum beneficio restitutionis in integrum fori privilegio et omni auxilio et beneficio tocius juris canonici consuetudinarii et civilis que sibi vel suis ad veniendum contra predicta vel aliquid de predictis possent competere modo aliquo vel prodesse contra tenorem presentium litterarum In cujus rei testimonium ad preces et instantiam dictorum liberorum et maritorum predictarum sororum sigillum nostrum presentibus duximus apponendum Datum anno Domini MCC septuagesimo quarto mense novembris