Charter Document - 02195188
| Charter Number: | 02195188 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1273 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem Affectu benevolentie specialis illos debemus prosequi qui nobis et Ecclesie Romane per operis evidentiam sunt devoti cum ex hoc sit provenire solitum quod devotorum sinceritas in augmentum deducitur et ad condigna obsequia opportunitatis tempore promptior invenitur Hinc est quod nos tuis fili Abbas precibus inclinati collationes quas de Prioratibus Dacanatibus grangiis et aliis locis Cluniacensis Ordinis qui post constitutionem felicis recordationis Clementis Pape predecessoris nostri super beneficiis et dignitatibus in Romana Curia vacantibus nonnisi per Romanum Pontificem conferendis editam apud Sedem ipsam vacasse et alias ad tuam collationem spectare noscuntur te juxta concessam tibi super hoc ejusdem predecessoris indulgentiam fecisse proponis ratas et gratas habentes eas auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus indulgentiam hujusmodi predecessoris ejusdem de speciali gratia tenore presentium innovantes Nolumus autem quod hujusmodi confirmatio ad Prioratum sancti Gabrielis Cremonensis predicti Ordinis vel ad collationem si quam de ipso fortasse fecisti aliquatenus extendatur Nulli ergo et c Datum apud Vrbemveterem Idibus Ianuarii Pontificatus nostri anno primo
