Charter Document - 02195182

Charter Document - 02195182


Charter Number: 02195182
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1272
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Yvoni Abbati Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem Grandis affectus quem ad personam tuam gerimus merito nos inducit ut obtentu tui ad illos qui tibi obsequuntur favorem Apostolicum extendamus Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati concedimus ut Clerici qui tuo mancipati obsequio sunt ac deinceps fuerint proventus Beneficiorum suorum Ecclesiasticorum [quotidianis distributionibus dumtaxat exceptis] integre percipere valeant ac si personaliter in Ecclesiis in quibus beneficia ipsa obtinent residerent Nonobstante si dicti Clerici in Ecclesiis ipsis primam residentiam non fecerint quam a tuis obsequiis recedentes facere teneantur seu juramento ab eis prestito quod non impetrabunt per se vel alios super his ab Apostolica Sede gratiam nec utentur etiam impetrata et contrariis ipsarum Ecclesiarum consuetudinibus vel statutis juramento aut confirmatione Sedis Apostolice seu quacumque firmitate alia roboratis seu alia qualibet ipsius Sedis indulgentia generali vel speciali cujuscumque tenoris existat per quam id impediri valeat vel differri et de qua cujusque toto tenore plenam et expressam oporteat in presentibus fieri mentionem Nulli ergo [] Datum apud Vrbemveterem II Idus Decembris Pontificatus nostri anno primo Habetur Breve ejusdem Greg Pape X ad Abbatem Clun de hac die et data per quod concedit ei ut possit dispensare cum nonnullis sui Monasterii ac membrorum ejus Monachis super irregularitate quam incurrerunt se miscendo divinis censuris Ecclesiasticis innodati sed tanquam juris ignari et facti immemores