Charter Document - 02195169

Charter Document - 02195169


Charter Number: 02195169
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem Notum facimus quod cum viri religiosi abbas et conventus Cluniacensis nos requisierint ut quendam vicum nostrum situm Parisius juxta domum suam quam jamdiu est Parisius edificare ceperunt prope domum fratrum predicatorum Parisiensium ex una parte et aliam domum ipsorum abbatis et conventus que fuit quondam Domus Dei Parisiensis ex altera per legitimam recompensationem alterius vici eque boni vel etiam melioris nobis in sua terra propria faciendam eisdem abbati et conventui vellemus concedere intuitu pietatis ut predictas domos suas possent jungere perficere et consummare in dicto vico edificando sicut sibi expedire viderent et ipsi nobis et successoribus nostris in recompensationem vici hujusmodi in predicta terra sua concesserint et deliberaverint unum vicum eque bonum seu meliorem situm inter quandam domum fratrum predicatorum Parisiensium ex una parte et predictam domum que fuit ut predictum est Domus Dei Parisiensis ex altera parte nos ad requisicionem predictorum abbatis et conventus intuitu pietatis et pro redemptione ejusdem perpetuo concessimus et donavimus dictum vicum juxta domos suas ex utraque parte situm ut dictum est pro suis domibus jungendis et perficiendis sicut voluerint et viderint expedire Volentes tamen indempnitati ac tranquilitati fratrum predicatorum qui scolas suas dormitorium et alias officinas suas habere noscuntur dicto vico vicinas utiliter providere in concessione hujusmodi vici[h]as conditiones duximus apponendas videlicet quod non liceat dictis abbati et conventui Cluniacensi versus fratres in superiori parte vici predicti coquinam vel cloactam facere seu construere vel aliquid quod turbet inquietet aut dampnificet dictos fratres aut etiam campanam erigere seu aliq[uid] aliud attemptare in parte predicta quod nocumentum seu dampnum inferat fratribus antedictis aut studium quietem seu officium eorum impediat aliquatenus aut perturbet Predicti autem abbas et conventus nichil juris possessionis seu proprietatis penitus retinent in dicto vico nobis ab eisdem ut dictum est in recompensationem dato immo nos et successores nostri in eodem vico habebimus in futurum omnimodam justiciam altam et bassam sicut in alio vico quem sibi concessimus prius habebamus omnibus aliis litteris nostris antea super premissis conditionibus confectis aut quibuscunque traditis aut concessis de cetero munimine valituris In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum apud Montem Argi die mercurii ante Natale Domini anno ejusdem MCC septuagesimo primo mense decembris