Charter Document - 02195166

Charter Document - 02195166


Charter Number: 02195166
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1271
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Amen Anno incarnationis ejusdem MCC septuagesimo primo mense maii ego Symon dominus de Marchia et de Calcinis miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego provida deliberatione non in aliquo circonventus pro utilitate mea vendidi concessi deliberavi tradidi et quittavi ac etiam vendo trado cedo concedo delibero atque quitto in allodium liberum et hereditatem perpetuam titulo et nomine pure perpetue legitime ac irrevocabilis venditionis viris religiosis et honestis domino Yvoni Dei gratia abbati humili et conventui Cluniacensi pro eis et eorum successoribus ea omnia et singula que hic inferius continentur que habebam et tenebam de alodio libero in villa pertinentiis et territoriis de Gevreio in Monte Lingonensis diocesis scilicet mansum Leodegarii dicti Mutrot mansum Nicholai dicti dou Monceal mansum Duranni dicti Jornal mansum Girardi dicti Jornal mansum uxoris sive relicte Espinart mansum Elyotti filii Alberici mansum Perronete dicte dou Monceal mansum Johannis dicti Lambert et mansum Andree dicti lou Bocu cum aliis pertinentiis et juribus eorumdem mansorum et quicquid habeo et habere possum et debeo seu tempore confectionis presentium litterarum tenebam et habebam ac tenere et habere debebam in villa pertinentiis et territoriis de Gevreio supradictis scilicet in terris pratis hominibus mansis domibus vineis nemoribus talliis arboribus censibus sive censivis pasturagiis servitiis corveiis emendis foreffactis justitia dominio usuagiis terciis decimis reditibus bladi vini et denariorum in planis et montibus et in omnibus exitibus bonis juribus et commodis quibuscunque nichil in predictis universis et singulis pro me vel meis heredibus retinendo exceptis hiis omnibus que Guillelmus dominus de Duysmo miles et ejus heredes tenent et debent tenere a me et meis heredibus in feodum in dicta villa de Gevreio et territoriis ejusdem Hanc autem venditionem feci dictis abbati et conventui pretio ducentarum et quinquaginta librarum Viennensium de quibus ab eis plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata propter quod de predictis omnibus et singulis superius venditis ego me penitus devestiens predictos abbatem et conventum Cluniacensem corporaliter investivi et in verum dominium et possessionem corporalem induxi pro omni voluntate eorum modis omnibus et omni tempore fatienda Et promitto ac teneor per stipulationem legittimam et sollempniter conceptam et per sacramentum meum corporaliter super sancta Dei euvangelia prestitum predicta omnia et singula superius vendita garantire libere et in allodium liberum dictis abbati et conventui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et me pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et honus littis in me suscipere quamcito et quotienscunque super hoc fuero requisitus absque diebus aliis postulandis et eos inde conservare modis omnibus indempnes si qui contradictores vel rebelles apparerent [quod absit] et facere et prestare quicquid in causa evictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per me vel per alium verbo vel facto seu consensu aut jure seu consuetudine vel modo alio qualicunque Et ad hec omnia et singula supradicta et pro hiis omnibus et singulis adimplendis obligo dictis abbati et conventui et eorum successoribus me et meos heredes et bona mea omnia mobilia et immobilia presentia et futura quocumque sint et ubicumque poterunt inveniri Renuntians in hoc facto ex certa scientia exceptioni non numerate et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam justi pretii exceptioni doli mali vel lesionis in factum fori privilegio omni consuetudini et statuto loci et patrie beneficio restitutionis in integrum omni auxilio juris canonici et civilis et omnibus exceptionibus defensionibus allegationibus et aliis que contra premissa possent obici seu dici ac etiam juri dicenti generalem renuntiationem non valere volens quod predicta omnia et singula habeantur pro enumeratis specialiter et expressis In quorum omnium testimonium et munimen litteris istis sigilla virorum venerabilium domini Petri decani capelle ducis et magistri Alberici decani christianitatis Dyvionensis una cum meo sigillo rogavi feci et obtinui apponi Actum anno et mense predictis