Charter Document - 02195156

Charter Document - 02195156


Charter Number: 02195156
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Venerabili in Christo patri ac karissimo amico suo domno Y[voni] Dei gratia abbati Cluniacensi Hugo dux Burgundie ad ejus beneplaciti voluntatem Rogamus vos et requirimus quatenus octo paria litterarum quas magister P de Amenaz clericus noster penes vos deposuit quarum una sigillata est sigillo nostro confecta super venditione seu quittatione quam facimus illustri viro Ph Sabaudie et Burgundie comiti et A comitisse uxori sue de jure quod habebamus in comitatu Burgundie ratione cessionis nobis facte a domina B comitissa Orlemunde sorore dicte A comitisse alia vero septem paria litterarum confecta sunt super cessione seu quittatione quam dicta comitissa Orlemunde nobis fecit de jure suo predicto tradatis et reddatis sine difficultate quali predictis comiti et comitisse vel eorum mandato vel alteri eorum altero non vivente quando constabit vobis quod ipsi satisfecerint nobis vel mandato nostro de quinquies mille et quingentis libris Viennensibus ex una parte et postquam vobis solverint ad opus nostri alias quinquies mille et quingentas libras Viennenses solvendas in quindena Pasche que erit anno Domini MCCLXX primo ita tamen quod tunc temporis duo paria litterarum penes vos ex parte dictorum comitis et comitisse depositarum prout in litteris vestris super hujus deposito confectis plenius continetur nobis vel mandato nostro reddatis et tradatis si super hoc ex parte nostra fueritis requisiti vel extunc quicumque a nobis vel mandato nostro contigerit vos requiri Volumus autem requirimus et rogamus quod si contingeret vos esse in remotis tempore quindene Pasche supradicto vel de vobis humanitus contingeret [quod absit] major prior Cluniacensis predicta omnia faciat et exequatur Si vero vos et dictum priorem agere contingeret in remotis [vel de utroque humanitus contingeret] [quod absit] volumus requirimus et rogamus quod prior claustralis et conventus Cluniacensis faciant et exequantur predicta In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus fecimus apponi Datum anno Domini MCC septuagesimo mense aprili