Charter Document - 02195146

Charter Document - 02195146


Charter Number: 02195146
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Resignation
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nos Petrus Dei gratia abbas monasterii Mauziacensis Claromontensis diocesis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos considerato statu persone nostre proprie et statu etiam monasterii nostri prefati et ipsius personatus necnon lapsu predictorum et eorum periculis animarum ex hiis moti que vidimus et videmus insurgere in predictis atque quibusdam aliis volentes eis omnibus via qua possumus subvenire exnunc resignamus regimini monasterii nostri Mauziacensis predicti plenarie absolute et libere et absque ulla spe condicione et modo qua vel quibus que dicta sunt differri possent aliquatenus vel eciam impediri resignamus inquam si domno patri nostro Yvoni abbati Cluniacensi videbitur expedire vel si de ejus qualicumque expressa proffecerit voluntate nichil nobis circa jura vel regimen predicti monasterii Mauziacensis nisi voluntate ejus penitus retinentes dantes exnunc salva ejusdem domini voluntate mandatum et quantum in nobis est potestatem plenam et liberam priori et conventui predicti Mauziacensis monasterii providendi sibi et dicto monasterio idonee de pastore dum tamen dicti domini ad hoc habeant voluntatem Jurantes ad hec super sancta Dei evangelia que corporaliter tangimus quod contra predicta vel aliquid predictorum per nos vel per alium non veniemus jure aliquo ratione vel causa nec procurabimus vel permittemus quin predicta universa et singula perpetuum robur obtineant firmitatis nec restitutionem vel relaxationem ab aliqua persona petemus super aliqua premissorum nec petitam aliunde vel obtentam duci ad effectum aliquem permitemus omnia premissa et singula ut premissum est jurantes In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum rogantes venerabiles patres dominum Arb[ertum] Case Dei et Tierni abbates qui presentes fuerunt huic resignationi ut sigilla sua presentibus litteris apponant in testimonium et robur Nos vero dicti abbates ad instantiam dicti abbatis presentibus sigilla nostra duximus apponenda Actum et datum apud Mauziacum in camera dicti abbatis presentibus Guifredo Hottalario et Johanne sacrista Sancti Roberti Case Dei idus junii anno Domini MCCLXIX