Charter Document - 02195142

Charter Document - 02195142


Charter Number: 02195142
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1268
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Anno Domini MCC sexagesimo octavo die martis post Nativitatem beate Marie Virginis computavit frater Yvo prior Silvigniaci quondam prior Marcigniaci coram fratribus Petro Sancti Marcelli Cabilonensis et Guillelmo de Vallibus prioribus missis a domino abbate Cluniacensi pro computo audiendo et fuit status dicte domus Marcigniaci prout sequitur Hec sunt debita in quibus tenetur dicta domus Marcigniaci die et anno supradictis et quantum et quibus debetur Durando Reynaci quater centum lib Vienn Hugoni cellerario sex vinginti et decem lib Vienn Bartholomeo des Noes burgensi Silvigniacensi sexaginta libr Vienn Guillelmo de Mazilles sexaginta libr Vienn domino Guillelmo de Monte Puterii canonico Cabilonensi decem libr capellano de Brienon novem lib Paris Dampnoni de Cor quatuor lib et decem sol Paris Hugoni Regnier clerico Sinemuri centum et undecim sol et VI den Vienn Hugoni [de] Sinemuro decem et octo lib Vienn Ferrer de Cariloco decem lib Vienn Durando Thoardi vinginti lib Vien et tringinta sol pro clavis decano Marcigniaci vinginti et octo lib Vienn Beler vinginti quatuor sol Paris Ponceto de Sancto Abundo undecim lib Paris Thome Desde quindecim lib Vienn creditoribus minutis sexaginta et novem lib quatuor sol et dim Vienn Summa octies centum sexaginta lib et CXV sol Et sciendum quod de debito quod petunt liberi Henrici de Tilio nichil fuit computatum quia credebat dictus prior quod dictus Henricus a bone memorie fratre Jacobo predecessore suo de bonis dicte domus plus habuerit quam sibi debetur Item de debito quod heredes Guillelmi dicti Bouchen nunc defuncti petunt similiter nichil fuit computatum consimili ratione Hec sunt que debentur dicte domui die et anno supradictis vice versa Bartholomeus de Bosco canonicus Bellijoci debet triginta et quinque marchas de censa maneriorum dicte domus que tenet extimatas sex vinginti lib Vienn prior de Cimore trescentum marebutinos extimatos centum quinquaginta lib Vienn burgenses Marcigniaci centum et quinquaginta lib Vienn dominus Radulphus de Borcant quindecim lib Vienn Item valet bladum vetus centum lib Vienn Summa quinquies centum et triginta quinque lib Vienn Et sic fuit summa totius debiti in quo remansit dicta ecclesia Marcigniaci obligata finali computo facto trescentum triginta lib et quindecim sol Vienn hoc salvo quod pro decima primi anni centum libras Vienn solvit tantummodo dictus prior Datum et actum die et anno supradictis