Charter Document - 02195138

Charter Document - 02195138


Charter Number: 02195138
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1268
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nos Guichardus Dei gratia Matisconensis episcopus notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Gaufridus de Molos miles in nostra presentia propter hoc constitutus et ex causa emptionis habendos et perpetuo percipiendos concedit precio librarum Cluniacensium venerabilibus et religiosis viris Yvoni abbati et conventui tres solidos censuales quos habebat in quodam prato sito en Chambon Roent cujus prati partem stagnum occupat eorumdem quod etiam pratum solent tenere Thomas Groaz de Cluniaco presbiter et Johannes Verneis et de prato eodem eidem militi annuatim solvere tres solidos antedictos Predictos autem tres solidos cum omni jure quod in eodem prato dictus miles percipere poterat vel habere cedit et concedit dictis abbati et conventui pro precio supradicto confitentes coram nobis ab ipsis abbati et conventu sibi satisfactum esse de eodem precio in pecunia numerata Promisit etiam idem miles ipsis abbati et conventui per prestitum coram nobis corporaliter sacramentum quod contra venditionem predictam non veniet per se vel per alium in futurum Renunciavit siquidem in hac parte idem Gaufridus per prestitum coram nobis ad sancta Dei euvangelia juramentum non numerate pecunie [] In cujus rei testimonium ad petitionem dicti Gaufridi sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Actum et datum anno Domini MCCLXVII mense marcio