Charter Document - 02195136

Charter Document - 02195136


Charter Number: 02195136
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1267
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cum sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis personarum que contractus legitimos acta judiciorum et alia hujusmodi redigant in publica munimenta defectus in illis partibus habeatur et per hoc frequenter monasterium tuum in suis juribus sustineat detrimentum tuis supplicationibus inclinati concedendi tabellio natus officium juxta formam quam in hoc Romana servat ecclesia duabus personis quas ad illud post diligentem examinationem ydoneas esse repereris plenam tibi auctoritate presentium concedimus facultatem Dat Viterbii idus julii anno tertio